Title: VETUS TEST. - MACHABAEORUM LIBER PRIMUS

Author:BIBLIA SACRA VULGATA - HIERONYMUS
Subject:PHYSICAL PLANT
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Biblia Sacra
Vulgata

Machabaeorum liber I



**************




1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae 1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius 1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius 1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum 1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo 1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra 1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum 1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum 1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum 1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit ...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    IL MIO PRIMO VIAGGIOMARK RYDEN. PINXITSEBASTIÃO SALGADO. GENESISSCANDINAVIAN DESIGN
  • Illustrati

    Sfoglia riviste di Illustrati
  • Libri.it