Quintilianus
Institutio Oratoria - liber VIII
************************************
M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA
LIBER OCTAVVS
PROHOEMIVM
His fere, quae in proximos quinque libros conlata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnis numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.
II. Aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut si haec sola didicerunt satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges alligati conatum omnem reformidant.
III. Vnde existimant accidisse ut qui diligentissimi artium scriptores extiterint ab eloquentia longissime fuerint. Via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. Eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora: sequentur enim discipuli quo duxeris. Mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio.
IV. Idem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia, quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
V. Itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam cum iudicaris docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit pronum ad cetera habiturus est cursum.
VI. Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse: materiam eius res omnis de quibus dicendum esset: eas in tribus fere generibus, demonstrativo deliberativo iudicialique, reperiri: orationem porro omnem constare rebus et verbis: in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utraque conlocationem, quae memoria complecteretur? actio commendaret.
VII. Oratoris officium docendi movendi delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio ...
|
|
|
|
|
|
|
|
|