Title: INSTITUTIO ORATORIA - LIBER PRIMUS

Author:QUINTILIANUS
Subject:IN SLAVIC LANGUAGES
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Quintilianus

Institutio Oratoria - liber I


************************************


M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA
LIBER PRIMVS


EPISTVLA

I. M. FABIVS QVINTILIANVS TRYPHONI SVO SALVTEM.

Efflagitasti cotidiano convicio ut libros quos ad Marcellum meum de institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem. Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus inpendi: quod tempus non tam stilo quam inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
II. Vsus deinde Horati consilio, qui in arte poetica suadet ne praecipitetur editio "nonumque prematur in annum", dabam his otium, ut refrigerato inventionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpenderem.
III. Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur. Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi veniant.
Vale.


PROHOEMIVM

I. Post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse.
II. Sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inveniendi nova, at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur.
III. Quamvis autem non tam me vinceret praestandi quod exigebatur fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
IV. Nam ceteri fere qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt exorsi quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam (in eloquentiae) manum imponerent, sive contemnentes tamquam parva quae ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    HOUSES MICHAEL FREEMAN PHOTOSCHOOL BIANCO E NEROEAMESBRAND IDENTITY
  • Illustrati

    Sfoglia riviste di Illustrati
  • Libri.it